United States or Burundi ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod si in hoc erro, qui animos hominum immortalis esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo; sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est.
Word Of The Day