1 - 10 a 10
Lunai portum, est operae, cognoscite, cives! cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse 10 Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo. hic ego securus vulgi et quid praeparet auster infelix pecori, securus et angulus ille vicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes ditescant orti peioribus, usque recusem 15 curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto, et signum in vapida naso tetigisse lagoena. discrepet his alius! geminos, horoscope, varo producis genio. solis natalibus est qui tingat holus siccum muria vafer in calice empta, 20 ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas. messe tenus propria vive et granaria, fas est, 25 emole; quid metuis? occa, et seges altera in herba est. ast vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops, remque omnem surdaque vota condidit Ionio; iacet ipse in litore et una ingentes de puppe dii, iamque obvia mergis 30 costa ratis lacerae. nunc et de caespite vivo frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret caerulea in tabula. ‘Sed cenam funeris heres negleget, iratus quod rem curtaveris; urnae ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, 35 seu ceraso peccent casiae, nescire paratus. tune bona incolumis minuas? et Bestius urguet doctores Graios: Ita fit, postquam sapere urbi cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers; fenisecae crasso vitiarunt unguine pultes. ’ 40 Haec cinere ulterior metuas?