1 - 10 a 12
Irrisum vultu despicit illa suo. 420 Nox erat, et, vino somnum faciente, jacebant Corpora diversis victa sopore locis. Lotis herbosa sub acernis ultima ramis, Sicut erat lusu fessa, quievit humo. Surgit amans, animamque tenens vestigia furtim 425 Suspenso digitis fert taciturna gradu. Ut tetigit niveae secreta cubilia Nymphae, Ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem. Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Utque erat, immissis puppim stetit ante capillis, Continuitque manum torva regentis iter; Et procul in dextram tendens sua brachia ripam, 505 Pinea non sano ter pede texta ferit; Neve daret saltum properans insistere terrae, Vix est Evandri vixque retenta manu; Dique petitorum, dixit, salvete locorum, Tuque novos coelo terra datura deos, 510 Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus, Et nemorum Nymphae, Naiadumque chori!
O Venus, regina Cnidi Paphique, Sperne dilectam Cypron et vocantis Ture te multo Glycerae decoram Transfer in aedem. Fervidus tecum puer et solutis 5 Gratiae zonis properentque Nymphae Et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque. Quid dedicatum poscit Apollinem Vates? Quid orat, de patera novum Fundens liquorem? Non opimae Sardiniae segetes feracis,
Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Dixerat: annuerunt nymphae Tiberinides omnes, Quaeque colunt thalamos, Illa diva, tuos. Forte fuit Naïs, Lara nomine: prima sed illi Dicta bis antiquum syllaba nomen erat, 600 Ex vitio positum. Saepe illi dixerat Almo, Nata, tene linguam: nec tamen illa tenet. Quae, simul ac tetigit Juturnae stagna sororis, Effuge, ait, ripas: dicta refertque Jovis.
Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Cavit mortales: ab Jove crimen habet. Mille feras Phoebe silvis venata redibat, Aut plus, aut medium sole tenente diem. Ut tetigit lucum, densa niger ilice lucus, 165 In medio gelidae fons erat altus aquae Hac, ait, in silva, virgo Tegeaeae, lavemur. Erubuit falso virginis illa sono. Dixerat et Nymphis: Nymphae velamina ponunt.
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit.