1 - 10 a 15
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello imponit regina manum. Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
Hic inresectum saeva dente livido Canidia rodens pollicem, Quid dixit aut quid tacuit? 'O rebus meis Non infideles arbitrae, 50 Nox et Diana, quae silentium regis, Arcana cum fiunt sacra, Nunc nunc adeste, nunc in hostilis domos Iram atque numen vertite.
Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: 'Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum testor numen' ait 'vos arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi: fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Salve, laeta dies, meliorque revertere semper, A populo rerum digna potente coli! Quem tamen esse deum te dicam, Jane biformis? Nam tibi par nullum Graecia numen habet. 90 Ede simul causam, cur de coelestibus unus, Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides. Haec ego quum sumptis agitarem mente tabellis, Lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia.
Cura subit, collem turrita cingere fronte, Castelloque urbem circumvallare frequenti. Heu priscis numen populis, at nomine solo In terris jam nota Fides! stat dura juventus: 330 Ereptamque fugam, et claudi videt aggere muros. Sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto, Servata cecidisse fide.
Huc Trebiæ rursum et Trasymeni fata sequentur.» Tum Diva, Indigetis castis contermina lucis, «Haud, inquit, tua jus nobis præcepta morari: 40 Sit fas, sit tantum, quæso, retinere favorem Antiquæ patriæ, mandataque magna sororis, Quanquam inter Latios Annæ stet numen honores.
Sic igitur, cœpta occultans, ad limina sanctæ Contendit Fidei, secretaque pectora tentat. 480 Arcanis Dea læta, polo tum forte remoto Cælicolum magnas volvebat conscia curas, Quam tali adloquitur Nemeæ pacator honore: «Ante Jovem generata, decus Divumque hominumque, Qua sine non tellus pacem, non æquora norunt, 485 Justitiæ consors, tacitumque in pectore numen, Exitiumne tuæ dirum spectare Sagunti, Et tot pendentem pro te, Dea, cernere pœnas Urbem lenta potes? moritur tibi vulgus, et unam Te matres, vincente fame, te mœsta virorum 490 Ora vocant, primaque sonant te voce minores.
Prærapidum juvenem minitari, Bruttia servet Litora dum Pœnus, detracturum ignibus atris, 180 In quam se referat, patriam, suaque incluta facta. Hæc postquam dicta, et casus patuere metusque, Effundunt lacrimas, dextramque ut numen adorant.
Quanto modestius a Plinio, rerum naturalium venatore sagacissimo, scriptum est, in plerisque naturae majestatem ac numen admirari, quam subtilius exquirere nos debere! Quod etiam Alexander Aphrodisias Peripateticus accuratissimus confiteri non erubuit, naturam abdidisse causas, cur dentes ferrum lima agitante obstupescant.