1 - 4 a 4
Fallimur? an veris praenuntia venit hirundo, Et metuit, ne qua versa recurrat hiems? Saepe tamen, Progne, nimium properasse quereris, 855 Virque tuo Tereus frigore laetus erit. Jamque duae restant noctes de mense secundo, Marsque citos junctis curribus urget equos.
Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes vexit me violentus aqua; vix lumine quarto prospexi Italiam summa sublimis ab unda. Paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam, ni gens crudelis madida cum veste gravatum prensantemque uncis manibus capita aspera montis ferro invasisset, praedamque ignara putasset. Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti.
In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus.
Numerus noctium, est postponendo, ìa numeralibus, coie , v.g. ichi ia , vna nox, ni ia , duæ &c. fit etiam postposito, io , quod significat Iaponice noctem numeralibus, iomi , icuio , quot noctes? futaio , duæ, nan