1 - 4 a 4
Letum triste ferens auras secat Itala taxus, 210 Et, qua nudarat, dum fundit spicula ab alto, Arcum protendens, Numitor latus, ilia transit. At, non obsepto contentus limine Martem Exercere levis bello, sed turbidus ausi, Virrius incauto fervore eruperat amens 215 Reclusa in campum porta, miseramque furori Vincentum obtulerat pubem: ruit obvia in arma Scipio, et oblatum metit insatiabilis agmen.
Illic Tarquinius mandata latentia nati 705 Accipit, et virga lilia summa metit. Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit, Filius, Agnosco jussa parentis, ait. Nec mora: principibus caesis ex urbe Gabina, Traduntur ducibus moenia nuda suis. 710 Ecce nefas visu mediis altaribus anguis Exit, et exstinctis ignibus exta rapit. Consulitur Phoebus.
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae.
Bis conatus erat præcurrere fata parentis, Conversa in semet dextra: bis transtulit iras In Pœnos Mavors: fertur per tela, per hostes Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat. 460 Continuo cessere globi, latusque repente Adparet campo limes: metit agmina tectus Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum Corporaque auctorem teli, multasque paternos Ante oculos animas, optata piacula, mactat. 465 Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta, Innixum cervice ferens humeroque parentem, Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas 470 Belligeris fecit miranda silentia campis.