1 - 8 a 8
Auditores qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et si voluerint, uxores habent, quorum nihil faciunt qui vocantur Electi. Aug. Ep. 236. ad Deuter. Auditores vocantur, quod videlicet tanquam meliora et majora præcepta observare non possint, quæ observantur ab eis quos Electorum nomine discernendos et honorandos putant.
In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt; eligere modo curae sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet: quod voluit effecit. +De Imitatione.+
Cum omnino natura nulla sit malum, nomenque hoc non sit nisi privationis boni: sed a terrenis usque ad coelestia, et ab invisibilibus usque ad visibilia, sunt aliis bonis alia meliora; ad hoc inæqualia, ut essent omnia. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 22. Vid. sup. l. v. c. 1. et not. ibid. Vid. inf. l. xi. c. 13 et 20.
Puer quis ex aula capillis Ad cyathum statuetur unctis, Doctus sagittas tendere Sericas Arcu paterno? Quis neget arduis 10 Pronos relabi posse rivos Montibus et Tiberim reverti, Cum tu coemptos undique nobilis Libros Panaeti Socraticam et domum Mutare loricis Hiberis, 15 Pollicitus meliora, tendis ?
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. Tu pro germano siquid praesentius audes, perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur. Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit honestum.
Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem meliora, non elevans quod in se bonum est.
In eo ipso tamen sibi placet, ut potentiam creatis rebus ac intelligentibus perspicuam faciat, nulla vi, nulla necessitate, nulla denique felicitate potiore ductus. Nec potest invidiae tribui, si non efficiat meliora quam possit.
Propter universa hæc atque hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur , tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Cum itaque de facinore quæritur qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus illorum bonorum, quæ infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi.