1 - 10 a 19
Item duabus autem festivitatibus Sancte Crucis mensis maii et septembris, non depositis sotularibus, nisi velint, sed cultellis et cofis capitum duntaxat extractis et positis, reverenter crucem predictam adorant.
Adiciens quod ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis adorant ob reverenciam crucifixi et reverenciam exhibent ipsi cruci ter in anno quolibet, videlicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis mensium maii et septembris, ob cujus honorem eciam ipsi fratres portant in suis clamidibus crucem rubeam ad designandum efusionem sanguinis proprii quem Christus Dominus efudit in cruce pro nostra salute.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis maii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, fratres Johannes de Chali et Petrus de Moydies Vienensis et Raynaldus Belli Pili de Capella de Daminhie Cabilonensis diocesium, servientes.
Post hec, die Sabbati sequenti, que fuit VIII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Guillelmus Audenbon serviens, Petragoricensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XIII dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad eorum presenciam, ut deponeret dictum suum, Amerius de Villaribus Ducis Lingonensis diocesis, rasa barba, et sine mantello et habitu Templi, etatis, ut dixit, L annorum vel circa, et dixit quod fuerat frater Templi XXti anni sunt vel circa, et antequam esset frater, serviverat in dicto ordine per VIII annos, ut dixit.
Post hec, dicta die Mercurii, que fuit sexta dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii prefati domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi supra excusatis, et rediit ad eorum presenciam prefatus Raymondus de Vassiniacho miles, ad deponendum dictum suum, in habitu militis secularis existens, barba rasa, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa.
Super primo, II-XV articulis inclusive respondens, negavit omnia et singula contenta in eis; adiciens quod in honore crucis et crucifixi Jhesu fratres ipsius ordinis adorant crucem ter in anno sollempniter et reverenter, in festis Sancte Crucis mensis septembris et mensis maii, et die Veneris sancta; et quociens adorant ipsam crucem ipsi fratres in die Veneris sancta, deponunt sotulares quos portant et gladios et cofas lineas et quicquid portant aliud extra caput; dicens eciam quod, ob reverenciam crucifixi Domini Jhesu, omnes fratres dicti ordinis portant in clamyde crucem.
Post hec die sabbati sequenti, que fuit XXII dies dicti mensis maii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Michael de Podio serviens, Claromontensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius et ultra, qui mantellum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem; et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claromontensi.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit VIIIª dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, Gilletus de Encreyo, Remensis diocesis, in habitu seculari, barba rasus, testis supra juratus, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa de presenti; quando vero intravit ordinem dixit quod erat L, et quod fuerat receptus in fratrem servientem ejusdem ordinis, et erat laborator agrorum et custos animalium.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XII dies Maii, convenerunt in capella predicta sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, frater Johannes Bertaldi, testis suprajuratus, serviens, Pictavensis diocesis, etatis circiter L annorum, ut dixit, preceptorque Buxeris in Gastina ejusdem diocesis.