1 - 10 a 17
Horrescit visu subito, causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas. Quae lucis miseris tam dira cupido? 'Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tamquam rota quædam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitæ lucis est et immensæ: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Aug.
Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor advenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant.
Ita nulla lucis scintilla in Theoria Medica micat, ad quam in faciunda Medicina facem accendere non possit re peritus Artifex. Adeoque qui Mechanices in Speculatione, ille ejus in usu praestantiam fatetur. Docet hoc antiquitate nobilissima et usu ea artis pars, quae ab eo quod manu medetur nomen gerit, quae sc. an inventis Mechanicis carere queat vestra sit aestimatio.
Nec, quos vile genus despectaque lucis origo Fœdabat, sperare sibi et deposcere primi Deerant imperia ac patriæ pereuntis habenas. 50 Quin etiam exhilarare viris convivia cæde Mos olim, et miscere epulis spectacula dira Certantum ferro; sæpe et super ipsa cadentum Pocula, respersis non parco sanguine mensis. Ergo electa manus gressu fert dicta citato.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto Aut flore terrae quem ferunt solutae; 10 Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Seu poscat agna sive malit haedo. Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas Regumque turris.
Infantum hinc gregibus, versasque ad funera tædas Passis virginibus, turbæque in limine lucis Est iter exstinctæ, et vagitu janua nota. «Tum, seducta loco, et laxata lucida nocte, 550 Claustra nitent, quæ secreti per limitis umbram Elysios ducunt campos: hic turba piorum, Nec Stygio in regno, cæli nec posta sub axe: Verum, ultra Oceanum sacro contermina fonti, Lethæos potat latices, oblivia mentis. 555 «Extrema hinc, auro fulgens, jam lucis honorem Sentit, et admoto splendet ceu sidere lunæ.
Quidquid fere inventum est solidi et pulchri circa naturam ignis, caloris, lucis, frigoris; quidquid innotuit de vera colorum, saporum, odorum indole; quidquid de motuum terrae, igniumque subterraneorum causis; quidquid de Magnetismo corporum, et vi attractili, id omne Chemicis debetur experimentis.
'Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras? Tum vates sic orsa loqui: 'Dux inclute Teucrum, nulli fas casto sceleratum insistere limen; sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis, ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.