1 - 9 a 9
Falconis condam Valentin. episcopi, predecessoris nostri..., necnon etiam & visa quadam papiri cedula pro parte dict. sindicorum & universitatis nostre Valentie ... producta..., ad nostras ... diffinitivam sententiam, declarationem, ordinationem & interpretationem processimus ... & promulgari publice fecimus per organum dilecti nostri Petri Bernardi notarii ... in hec verba: §Johannes de Pictavia ... diffiniendo ordinamus nostramque interpretationem, declarationem & diffinitionem ... in his scriptis proferimus, prout in articulis seu capitulis inmediate sequentibus continetur: § Et primo, quod dominis dicti portus, qui nunc sunt & pro tempore fuerint..., licitum sit solita sui portus Rodani navigia habere & aplicare in portu dicte civitatis Valentie, necnon unum parvum & unicum naviolum dumtaxat ad similitudinem aliorum parvorum rasseriorum in quo parvo naviolo gentes pedester non ultra sex personas ultra naucherios pro servicio dicti portus ab utraque parte transire possint & valeant, solvendo & exhigendo a qualibet persona pedester transeunte cum suis bonis que secum portabunt duos denarios monete currentis pro tempore in presenti civitate Valencie; Rodano vero excessive inundationis existente, tres denarios ejusdem monete tantum; a personis vero equestribus transeuntibus in aliis dicti portus navigiis pro se & equo ac bonis suis duodecim denarios dicte monete tantum, dicto vero flumine excessive magno & inordinato existente, decemocto denarios ejusdem monete & non ultra; & pro quolibet animali onerato mercaturarum, duodecim denarios tantum & non ultra; pro animali vero bovino, sex denarios & non ultra, Rodano non existente excessive magno, excessive vero existente octo denarios ejusdem monete & non ultra; & pro animali porcino, dicto flumine non existente excessivo tres denarios & non ultra, & ipso existente excessivo quatuor denarios tantum & non ultra; & similiter de vitulis; de caprinis vero seu edulis lactis, unum denarium pro quolibet & non ultra.