United States or Cabo Verde ? Vote for the TOP Country of the Week !
XXXIV. "Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Ii sunt, quos proximo anno, unam legionem furto noctis aggressos, clamore debellastis: ii ceterorum Britannorum fugacissimi, ideoque tam diu superstites.
Ac, ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tres partes exercitu incessit. XXVI. Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio, universi nonam legionem, ut maxime invalidam, nocte aggressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus, irrupere.
Word Of The Day