1 - 10 a 14
QVALIS Thesea iacuit cedente carina languida desertis Gnosia litoribus; qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede; nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano: talis uisa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem uestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro; et quamuis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leuiter positam temptare lacerto osculaque admota sumere et arma manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saeuitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. et modo soluebam nostra de fronte corollas ponebam tuis, Cynthia, temporibus; et modo gaudebam lapsos formare capillos; nunc furtiua cauis poma dabam manibus; omniaque ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe uoluta sinu; et quotiens raro duxit suspiria motu, obstupui uano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent uisa timores, neue quis inuitam cogeret esse suam: donec diuersas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos leuibus radiis patefecit ocellos. sic ait in molli fixa toro cubitum: 'tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis languidus exactis, ei mihi, sideribus? o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; interdum leuiter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: dum me iucundis lapsam sopor impulit alis. illa fuit lacrimis ultima cura meis.