United States or Mauritania ? Vote for the TOP Country of the Week !


I, 24 filium in adoptionem D. Silano emancipaverat, some person is mentioned to whom the original owner makes over his rights. But in Plaut. Bacchid. 1, 1, 90 mulier, tibi me emancupo the sense is 'I enslave myself to you', i.e. Phil. 2, 51 venditum atque emancipatum tribunatum. SENILE ALIQUID ... ALIQUID ADULESCENTIS: chiasmus. For the sense cf. 33 ferocitas iuvenum ... senectutis maturitas.

Cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat. 34 Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.

Quo quidem opere quid potest esse praeclarius? Mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.