1 - 3 a 3
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas. Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere vires gentis bis victae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat.
Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes, aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri: incipe, pascentis servabit Tityrus haedos. Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notavi, experiar, tu deinde iubeto ut certet Amyntas. Me.