1 - 8 a 8
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus, Borellus. Men bestudeere aandachtig de geschriften van BORELLI, waarin deze zich bij de behandeling van medische vraagstukken van de Mechanica bedient. Evolvantur, quae ex hujus Schola sapiens, eisdem usus principiis, et Malpigianis inventis fretus Oedipi instar extricat Bellinus.
Non tamen isthaec Artis sunt sed artificum: hos enim quamprimum contigit tales esse, quales sibi postulat Artis sublimitas, viros Mathematice doctos, qui spreta magistrorum auctoritate, Naturam ducem secuti, res ipsas, uti in se sunt, contemplari, et de iis judicare, quam praepostere credere maluerunt, mox sordibus detersis, aliam adepta faciem Chemia, et quibus scatebat ipsa, et qui inde in alias irrepserant scientias, errores non expunxit solum; sed horum etiam locum amplissimis supplevit inventis, solidissimis veritatibus.
Instauratorem anatomes consulite Vesalium, hujus aemulos Eustachium et Fallopium; tum immortales inventis Harvaeum et Malpigium; et hos, qui singuli novis antiqua emendarunt Asellium, Pecquetum, Bartholinum, Dathirium, Bellinum, Glissonium, Wharthonum et Willisium; his jungite juxta leges mechanicas anatomicos Lealem et Louwerum, quique in abditissima penetrarunt, Hokium, Pouwerum, Leeuwenhoekium, deprehensuri estis omni arte, omni artis adjumento bina, quae dixi, nec inventa alia.
Sed cum sit duplex quaestio, quo modo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. |5| Sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis; dilectus enim rerum verborumque agendus est et pondera singulorum examinanda.
In Asia Minore primus etiam archiater imperatorius exstat, si Xenophontem non curamus. Inst. 1852 p. 154 et Lebas-Waddington III, 1695. Qui Attalus quo tempore vixerit, ex nummis tribus eodem loco inventis cognoscitur. Qui in parte adversa capita Antonini Pii et Marci Aureli atque nomina eorum monstrant, in aversa autem inscriptionem: Στ. Cat. of Greek Coins, Caria p.
Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis; et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: Munera vestra cano.
Et cum fuisset responsum eidem per dictos dominos commissarios, quod ipsi non erant ad recipiendum vadium duelli, subjunxit dictus Magister quod non intendebat dicere de hoc, sed placeret Deo quod illud quod observatur a Saracenis et Tartaris observaretur contra tales perversos in hoc casu, nam dicti Saraceni et Tartari abscindunt caput perversis inventis vel scindunt eos per medium.