United States or Malta ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans, tantum quantum sat est. 49 At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere!

Equidem etiam curiam nostram, Hostiliam dico, non hanc novam, quae mihi minor esse videtur postquam est maior, solebam intuens, Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare. Tanta vis admonitionis est in locis; ut non sine causa ex his memoriae deducta sit disciplina. Cicero de Finibus. Lib. v.

NATURANE NOBIS, IN QUIT, DATUM DICAM, AN ERRORE QUODAM, UT, CUM EA LOCA VIDEAMUS, IN QUIBUS MEMORIA DIGNOS VIROS ACCEPERIMUS MULTURN ESSE VERSATOS, MAGIS MOVEAMUR, QUAM SIQUANDO EORUM IPSORUM AUT JACTA AUDIAMUS, AUT SCRIPTUM ALIQUOD LEGAMUS? VELUT EGO NUNC MOVEOR. VENIT ENIM MIHI PLATONIS IN MENTEM: QUEM ACCIPIMUS PRIMURN HIC DISPUTARE SOLITUM: CUJUS ETIAM ILLI HORTULI PROPINQUI NON MEMORIAM SOLUM MIHI AFFERUNT, SED IPSUM VIDENTUR IN CONSPECTU MEO HIC PONERE. HIC SPEUSIPPUS, HIC XENOCRATES, HIC EJUS AUDITOR POLEMO; CUJUS IPSA ILLA SESSIO FUIT, QUAM VIDEAMUS. EQUIDEM ETIAM CURIAM NOSTRAM, HOSTILIAM DICO, NON HANC NOVAM, QUAE MIHI MINOR ESSE VIDETUR POST QUAM EST MAJOR, SOLE BARN INTUENS SCIPIONEM, CATONEM, LACLIUM, NOSTRUM VERO IN PRIMIS AVUM COGITARE. TANTA VIS ADMONITIONIS INEST IN LOCIS; UT NON SINE CAUSA EX HIS MEMORIAE DUCTA SIT DISCIPLINA. Cicero de Finibus, lib. 5.