1 - 10 a 12
Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine nisi per annum vel parum plus, nec viderat recipi nisi unum alium, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum in instanti festo Assumptionis beate Marie erunt quinque anni, per fratrem Humbertum de Corbonio militem quondam, in capella domus Templi de Foresta Lemovicensis diocesis, presentibus Hugone de Lata Petra serviente, qui auffugit, Bertrando de Vassinhac milite, qui transfretavit, Vincencio presbitero quondam, cujus cognomen ignorat, et Humbando lo Berroyer serviente, deffuncto, in hunc modum: nam cum peciisset, prout instructus fuerat, beneficium ordinis, et ei concessum fuisset, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod non revelaret secreta capituliorum; et imposito sibi per dictum receptorem mantello, ipse receptor peciit ab eo si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi: quo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et precepit quod spueret super dictam ymaginem; et ipse testis, valde stupefactus et turbatus, spuit super dictum librum, dicens quod tunc vellet amisisse pugnum.
Requisitus, si sic deposuit prece, precio, precepto, timore, odio vel amore, aut aliquo comodo temporali, doctus vel instructus, respondit quod non. Ergo quicquid dicat in tali statu, nec sibi, nec ordini suo prejudicare debet vel potest.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit se audivisse dici quod magnus Magister et alii contenti in articulis fuerunt confessi illos errores quos ipse confessus est coram domino Papa et coram aliis. Requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito, vel habendo alias instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non.
Item, dixit quod ipse fuerat receptus, die Veneris ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt VIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, in quadam parva capella domus Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne Bocelli presbytero, et Guillelmo de Arbleyo olim elemosinario regio, teste supra examinato; a quo receptore, instructus per dictum fratrem Guillelmum, peciit panem et aquam, et pauperem vestitum, et societatem ordinis pluries interpolate; et cum pluries ei responsum fuisset quod deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et ipse testis respondisset quod bene erat avisatus, et instaret pro sua recepcione, et diceret quod volebat esse serviens esclavus ordinis et mori pro Deo, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, infirmus, debitis que solvere non posset, matrimonio vel alteri religioni obligatus, et quod nichil dederat nec promiserat quod reciperetur in dicto ordine, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum quod pro posse suo servaret castitatem, obedienciam, viveret sine proprio, et bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur per probos homines dicti ordinis.
Credit tamen quod omnes alii fratres ordinis reciperentur communiter sicut ipse fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra juratum, in festo beati Michaelis proximo preterito fuerunt XI anni vel circa, in camera quadam domus Templi de Valleya Trecensis diocesis, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero quondam, Gaufrido de Trachi, Johanne de Vernolio, Ponsardo de Gisi, quondam servientibus, a quo receptore, instructus per quosdam alios fratres, peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei, et fuit ei responsum quod bene deliberaret si posset subportare onera ordinis, et quod grandem rem petebat et honorabilem sibi, si posset aggregari tam nobili religioni; et petitum ab eo si habebat infirmitatem latentem, si erat matrimonio vel alteri religioni aut debitis obligatus, et si dederat aliquid quod reciperetur in dicto ordine, et si volebat intrare ad decepcionem ipsius ordinis vel alicujus alterius.
Requisitus si prece vel precio, precepto, timore, odio vel amore, vel aliquo comodo temporali doctus vel instructus sic deposuit, dixit quod non. Et dicti domini commissarii inhibuerunt eidem sub juramento suo ut dictam deposicionem suam alicui non revellaret.
Item, requisitus si prece, vel precio, precepto, timore, odio vel amore aut aliquo comodo temporali doctus vel instructus ut sic deponeret, et si aliquid fuit sibi datum vel promissum ut sic deponeret, respondit quod non. Et dicti domini commissarii inhibuerunt eidem sub juramento suo ut dictam deposicionem suam alicui non revelaret.
Item, ad CXXIV-VII respondit se nescire; audivit tamen quod alique confessiones facte sunt per Magistrum et alios coram dominis Papa et cardinalibus et aliis. Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non.
Requisitus, si fuit instructus vel rogatus quod sic deponeret, et si prece, precepto, amore, odio vel comodo temporali sic deposuerat, respondit quod non. Acta fuerunt hec predicta die Martis, in prefata capella, per dictos dominos commissarios, absente domino Narbonensi superius excusato, presentibus me Floriamonte Dondedei et omnibus aliis notariis supra proximo nominatis.
Et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi fuerunt contra ordinem, ad cujus defensionem ipse testis se obtulerat, quia non erat tunc ita bene instructus de predictis erroribus sicut est nunc, et quia habebat aliud consilium quam habet in presenti.