1 - 3 a 3
In antiquis annalibus haec memoria de libris Sibyllinis prodita est: Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos divina oracula esse dicebat; eos velle vendere. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit: rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.
Hæc Amphionio vallavit pectine Thebas, Ac, silice aggeribus per se scandente vocatis, Jussit in inmensum cantatas surgere turres: 445 Altera, turbatum plectro moderata profundum, Et tenuit phocas, et in omni Protea forma Traxit, et æquoreo portavit Ariona dorso.
Terribilis gemino de lumine fulgurat ignis: 220 At nemus adrectæ et procera cacumina saltus Exsuperant cristæ; trifido vibrata per auras Lingua micat motu, atque adsultans æthera lambit. Ut vero strepuere tubæ, conterritus alte Inmensum adtollit corpus, tergoque residens 225 Cetera sinuatis glomerat sub pectore gyris.