1 - 2 a 2
‘Nempe haec adsidue: iam clarum mane fenestras intrat et angustas extendit lumine rimas: stertimus indomitum quod despumare Falernum sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. en quid agis? siccas insana canicula messis 5 iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est.’ unus ait comitum. “Verumne? itane? ocius adsit huc aliquis! nemon?” turgescit vitrea bilis: “findorut Arcadiae pecuaria rudere dicas. iam liber et positis bicolor membrana capillis 10 inque manus chartae nodosaque venit harundo. tunc querimur, crassus calamo quod pendeat umor, nigra quod infusa vanescat sepia lympha; dilutas querimur geminet quod fistula guttas. o miser inque dies ultra miser, hucine rerum 15 venimus? at cur non potius teneroque columbo et similis regum pueris pappare minutum poscis et iratus mammae lallare recusas? “An tali studeam calamo?” Cui verba? quid istas succinis ambages? tibi luditur. effluis amens, 20 contemnere: sonat vitium percussa, maligne respondet viridi non cocta fidelia limo. udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota. sed rure paterno est tibi far modicum, purum et sine labe salinum 25 quid metuas? cultrixque foci secura patella. hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis, stemmate quod Tusco ramum millesime ducis, censoremne tuum vel quod trabeate salutas? ad populum phaleras! ego te intus et in cute novi. 30 non pudet ad morem discincti vivere Nattae? sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursum non bullit in unda. magne pater divum, saevos punire tyrannos 35 haud alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno: virtutem videant intabescantque relicta. anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, et magis auratis pendens laquearibus ensis 40 purpureas subter cervices terruit, ‘imus, imus praecipites’ quam si sibi dicat et intus palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?