1 - 10 a 21
A quo receptore requisivit societatem ordinis; qua concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, non revelare secreta capituliorum, de ejus recepcione in speciali non habita mencione, et quod non dimitteret ordinem pro meliori vel pejori; et imposito sibi mantello, ipse receptor fuit osculatus dictum testem in umbilico super vestes, et ipse testis astantes in ore.
Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato, sed duplici tantum apice huic formæ *ij* imposito, vt iam omnes nullum hic esse Græcum /u/ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum qu
A quo receptore peciit panem et aquam et societatem ordinis, quibus sibi concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capituliorum, et pro alio ordine non dimittere ordinem supradictum, et quod esset servus et esclavus ordinis; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt osculati in ore, et dictus testis fuit eciam osculatus ipsum receptorem in humero, ex parte anteriori, super vestes.
Post que imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore; et allata ibidem quadam cruce cuprea de altare, per quemdam fratrem servientem quem non noverat assumpta, in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab eo dictus receptor si credebat in illum qui representabatur per illam ymaginem, et si credebat quod ille esset Deus.
Responso autem ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis responderet quod omnia sustineret, prestito per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset solvere obligatus, nec servilis condicionis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod esset servus esclavus Terre Sancte; et imposito sibi mantello, traxit eum retro altare, aliis remanentibus in capella, et ostensa sibi quadam cruce metallina in qua erat ymago crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et poterat abnegare ore non corde: et tunc ipse testis abnegavit ore non corde.
Dixit namque se fuisse receptum, circa instans festum Pasche erunt circiter XX^i anni, in capella domus Templi Sancte Eulalie Ruthenensis diocesis, per fratrem Hugonem de Sances militem quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Raymundo Peyroneti camerario, Bernardo de Sancto Verano, et Deodato Corvi servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset fraternitatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ejusdem, et deliberacione habita ei concessa fuisset, et de mandato receptoris et aliorum rogasset Deum ut dirigeret eum, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et dicto versiculo Ecce quam bonum , et aqua benedicta aspersa super eum, dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore.
Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, per fratrem Helinum militem quondam, cujus cognomen ignorat, de mandato fratris Johannis de Villa Nova quondam tunc preceptoris ballivie de Pontivo, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Gres et Johanne de Renavilla servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter et frequenter panem et aquam ordinis et ei concessa fuissent, prestito per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis condicionis, nec matrimonio, nec alteri religioni, nec debitis que solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposito mantello, fecit ipsum testem osculari crucem metallinam sibi traditam, et postmodum ipse receptor et astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore.
Quo facto, associavit eum ad honorem Dei, beate Marie et omnium sanctorum, beneficiis ordinis, et imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Instruens eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine.
A quo receptore cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et predicto ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum voluntati subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, concessisset, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore.
Dixit enim se fuisse receptum, circa festum Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in quadam aula domus Templi de Brolio Cathalanensis diocesis, per fratrem Poncium de Longo Campo militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Johanne de Buris, presbitero dicte domus, et Geraldo servienti, cujus cognomen ignorat, qui morabatur, apud Malam Domum ejusdem diocesis, deffunctis; a quo receptore peciit instanter et frequenter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et de astancium consilio sibi concessis, predicto ei quod bene deliberaret, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, alii fratres astantes, sed non ipse receptor, fuerunt eum osculati in ore.