1 - 4 a 4
Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. 5 Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam: usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Frigidus agricolam si quando continet imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur: durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis. Exacuunt alii vallos furcasque bicornis atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Sol fugit, et removent subeuntia nubila coelum, Et gravis effusus decidit imber aquis, Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether. 495 Fit fuga: rex patris astra petebat equis.
Ac dum vix oculis, vix credunt mentibus, hostem 175 Confisum nullo comitante inrumpere tectis, Per mediam propere trepidantum interritus urbem Egit equum, adversaque evasit ad agmina porta. Hinc ardore pari nisuque incurrere muris Ignescunt animi, penetrataque tecta subire. 180 Tela simul flammæque micant: tunc saxeus imber Ingruit, et summis adscendunt turribus hastæ.