1 - 2 a 2
Volumus tamen, quod alios articulos in dictis nostris prioribus litteris annotatos diligencius observetis. Datum Avinione XI Kalendas Junii, pontificatus nostri anno quarto. Item in quadam alia littera apostolica, directa domino regi Francie illustri, continebantur clausule infrascripte, quas clausulas dicti domini commissarii preceperunt de verbo ad verbum in presenti processu inseri.
Principium autem dicte littere apostolice tale est: Clemens episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Philippo regi Francorum illustri salutem et apostolicam benedictionem. Prodierunt ex affluencia, etc.