1 - 10 a 12
Scilicet quod ipse receptus fuerat, una cum fratre Tossanez de Lanhivilla Belvacensis diocesis, serviente, in capella domus Templi dicti loci de Lanhivilla, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra examinatum, receptorem tunc Campanie, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Johanne de Lanhivilla presbytero, tunc preceptore dicte domus, Guidone de Bellavilla clavigero dicte domus, Bertrando de Vienesio milite, et Johanne de Furno, et Guillelmo de Puteolis servientibus, et Petro de Grimenilio presbytero, et Radulpho Godandi serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se velle esse servos esclavos dicti ordinis pluries, et pluries eis responsum fuisset quod bene deliberarent, capellam exeuntes, quia grandem rem petebant; nam oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem, et subjici aliene, esse in uno loco quando vellent esse in alio, esurire quando vellent comedere, vigilare quando vellent dormire, et multa dura et aspera sustinere; et ipsi respondissent ter quod omnia sustinerent, finaliter, habito consilio cum dictis fratribus et prestito per juramentum quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec debitis quod solvere non possent vel alteri religioni obligati, et quod dictus Tossanez non erat servilis condicionis nec matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod juvarent pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non essent in loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposuit eis mantellos, dictis receptore et presbyteris dicentibus psalmum: Ecce quam bonum, precepit eis quod oscularentur unus crucem mantelli alterius, quod fecerunt.