1 - 7 a 7
Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere. Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
Et ut totum effunderem cum vocibus suis, surrexi ab Alypio: solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur; et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus præsentia. Sic tunc eram, et ille sensit, nescio quid*; aliquid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus vocis meæ jam fletu gravidus, et sic surrexeram. Mansit ergo ille ubi sedebamus, nimie stupens.
Quis diros urbis casus, laudandaque monstra, 650 Et fidei pœnas, et tristia fata piorum Inperet evolvens lacrimis? vix Punica fletu Cessassent castra, ac miserescere nescius hostis.
Quo facto dictus receptor traxit ipsum testem ad angulum dicte camere, et precepit ei quod abnegaret ter Deum, non exprimendo aliquam causam propter quam deberet abnegare, nec quod esset de punctis ordinis; et ipse testis abnegavit ter Deum ore, non corde, ut dixit, cum magno fletu.
Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur. At barbaris consilium non defuit.
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: aut tu, magne pater divom, miserere tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam. Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis it gemitus: torpent infractae ad proelia vires.