1 - 10 a 22
Fugientis ad agmina consul Intorquet tergo jaculum, quod tegmine nudas Inrupit costas, hirtoque a pectore primum 450 Mucronem ostendit: rapidus convellere tentat Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit, Donec, abundanter defuso sanguine, late Procubuit moriens, et telum vulnere pressit: Spiritus exundans vicinum pulvere moto 455 Perflavit campum, et nubem dispersit in auras.
Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem Celticus inplevit campum furor: inrita nulli 190 Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.
Idem expugnati primus stetit aggere muri; 265 Et quoties campo rapidus fera prælia miscet, Qua sparsit ferrum, latus rubet æquore limes. Ergo instat fatis, et, rumpere fœdera certus, Quo datur, interea Romam comprendere bello Gaudet, et extremis pulsat Capitolia terris. 270 Prima Saguntinas turbarunt classica portas, Bellaque sumta viro belli majoris amore.
Nec non exemplo laudis furiata juventus, Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant 620 Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro Dum rapit, et molem subducto corpore vitat Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur; Strage super lapsus socium, qua fibula morsus Loricæ crebro laxata resolverat ictu, 625 Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit, Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum.
Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.
Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare. Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.
'Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit? Femina palantis agit atque haec agmina vertit! Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
Inde pedem referens, labentia membra propinquo Inposuit scopulo, atque, undanti vulnere anhelans, Sedit terribilis clipeum super ore cruento: 240 Inmanis ceu, depulsis levioribus hastis, Adcepit leo quum tandem per pectora ferrum, Stat teli patiens media tremebundus arena, Ac, manante jubis rictuque et naribus unda Sanguinis, interdum languentia murmura torquens, 245 Effundit patulo spumantem ex ore cruorem.
Tune etiam telis moriere Dianae? dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia! Ingenti clamore per omnis condunt se Teucri portas et moenia complent. Namque ita discedens praeceperat optumus armis Aeneas: siqua interea fortuna fuisset, neu struere auderent aciem neu credere campo; castra modo et tutos servarent aggere muros.