1 - 10 a 45
| In secunda, mens quae propria libertate utens supponit ea omnia non existere, de quorum existentia vel minimum potest dubitare , animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant.
Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esse temeraria credulitate.
Quae verba primo obtutu ad medicos publicos pertinere non videntur; tamen hos intelligendos esse facile perspicies, si epistulas imperatorum posteriorum ad archiatros missas spectaveris, in quibus veterum principum leges confirmantur et medici publici »archiatri« vocantur. C. Theod. XIII, III, 15. cf. ibid. §3, 4, 17, 18. Cod. Iust. X, 53, 6 et 11; X, 66, 1. Instit. Fragm. Th.
Facile enim illi erit, perspicuitate certe Mathematica demonstrare, unicum pulsum cordis datum in corpore sano sibi continuando esse causam. Longe minora numero, longe simpliciora sunt, quae vitae incolumitatem praestant, quam noster fingit animus. Leviores longe sunt rerum ingestarum in nobis mutationes, quam vulgo creditur. Minus compositae, quam ipsi putamus, vitae humanae causae.
Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quærens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit cætera.
Itaque honorifice civitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, nulla onera iniungendo defessam tot adversis proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace continuit. Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem.
Nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam adprehendas, offerentibus. |11| Illud virtutis indicium est, fundere quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes; vim duram et vincula capto tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
Itaque cum ad Memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedientur amplexa est, ut ipse mirarer* quam facile accusatrix potius consuetudinis suæ, quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit.
Ab nōnnūllis etiam sollicitābantur, 10 quod in Gallia a potentiōribus atque iis qui ad condūcendos homines facultātes habēbant, vulgo rēgna occupābantur; qui minus facile eam rem imperio nostro cōnsequi poterant. +crēber+, frequens . +vereor+, timeo . +deinde+, tum . +versor+: maneo , sum . +moleste+, graviter . +studeo+, cupio . Cæsar levies two legions and marches against them.