1 - 10 a 66
Item, dixit eundem receptorem precepisse eidem quod oscularetur eum retro in ano, et cum ipse testis instaret ne faceret osculacionem predictam, dictus receptor dixit quod secundum duncta ordinis debebat facere predicta nisi remitteretur ei. Verumptamen remisit ei osculacionem predictam.
Juravit tunc insuper, ut dixit, se conservaturum bona Templi et secretum capitulorum et ordinis. Item, dixit dictum receptorem tunc precepisse eidem quod oscularetur ipsum receptorem retro supra braccale in carne nuda, et osculatus fuit eum ibidem retro altare, ut dixit, nullis presentibus nisi ipsis duobus.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit eidem inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute prestiti juramenti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Dixit eciam per juramentum suum quod idem recipiens eidem precepit quod spueret supra crucem, sed non fecit, ut dixit; sed utrum alii qui cum eo fuerunt recepti spuerunt supra dictam crucem non percepit, quia totus erat territus et turbatus de hoc quod precipiebatur sibi; quod mirum erat.
Deinde allata nescit per quem ex dictis fratribus quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, et in gremio ejusdem receptoris collocata, precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra sed juxta.
Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo sæculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud præcepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiæ utrique servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis ædibus videant aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse, post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur et vindicetur.
Et pecierunt ecclesiastica sacramenta, presertim aliquem capellanum cui provideatur de bonis Templi, alioquin ipsi providerent eidem de gagiis sibi assignatis, qui capellanus celebraret divina officia in presencia eorumdem. Et aliqui ex eis spoliati, ut dicebant, habitibus suis, eosdem sibi restitui pecierunt et provideri sibi sufficienter de aliis indumentis.
Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus, infra duos menses a recepcione sua, domino Theobaldo quondam Belvacensi episcopo, in ejus camera de Belvaco, nec celebraverat ipse testis, ex quo intraverat ordinem usquequo fuit confessus eidem; qui absolvit eum, et injunxit quod a talibus abstineret, et quod jejunaret per triennium sextis feriis in pane et aqua; quam penitenciam complevit, ut dixit.
Item, dixit eundem fratrem P. dixisse eidem testi quod adhuc alio tempore diceret sibi alia, sed tunc nihil aliud dixit vel precepit ipsi testi quam supra deposuerit, excepto hoc quod non intraret domum aliquam in qua jaceret mulier cum puerperio.
Futurum permissiuum fit postposito, tomo , secundæ uoci futuri indicatiui: u.g. ãgucozutomo , fit etiam postpositis, mamaio , uel madeio eidem futuro: si uerò prædicto permissiuo in omnibus temporibus anteponatur, tatòi , additur magna uis orationi: u.g. tatoi vôxerarùru tomo , quamuis hoc præcipias: eumdem sensum facit præteritum plusquam perfectum Indicatiui ablato uerbo, gozaru , &, aru , & constituendo loco eius particulam, mo , u.g. ãguete mo , quamuis offerat: eadem particula, mo , postposita præsenti indicatiui facit eumdem sensum: u.g. dòcõ de qiqi marasùru mo, sòno sata va mõsanu , quamuis audiatur de hoc ubicumque; nihil tale auditur: eumdem sensum solent facere modi loquendi, qui sequũtur, ãguemo xèio caxi? ãguetemo xô madeio . nanto mo ãgue caxi? quod fere significat, quamuis offerat: eundem etiam sensum faciunt prædicta, ãguruni saxerarei ãgu etani saxerarei , uel ãgueò ni saxerarei , etiam si offerat, obtulerit, uel etiam si offeret: ac si dicat: ponamus, uel demus quòd ita sit.