United States or Samoa ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Ac primo placidum aequor mille navium remis strepere, aut velis impelli: mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen impedire: milesque pavidus, et casuum maris ignarus, dum turbat nautas, vel intempestive juvat, officia prudentium corrumpebat. omne dehine coelum, et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus, et rigore vicini septemtrionis horridior, rapuit disjecitque naves in aperta Oceani, aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas. quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus, eodemque quo ventus ferebat; non adhaerere anchoris, non exhaurire inrumpentis undas poterant: equi, jumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur, quo levarentur alvei manantes per latera, et fluctu superurgente.
Ultra is farther back from the Rhine. Chattorum sedes ubi nunc magnus ducatus et principatus Hassorum, quorum nomen a Chattis deductum. Ritter. Effusis. Loca effusa sunt, quae latis campis patent. K. This use belongs to the later Latin, though Horace applies the word with late to the sea: effusi late maria. Gr. Durant siquidem, etc.
Word Of The Day