United States or Mozambique ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ante primum millenarium procedit copiosa symphonia dulcis chordarum, sicut de violis, cytharis, lyris, et psalterijs, non autem de tubis aut tympanis: et praecedunt Baronis per transuersum Aulae coram residente Domino ordinate bini, et bini sub silentio, ferentes ambabus manibus ante pectus tabulam de Iaspide, ebore, christallo, pyropo, vel Haematisto, et ante faciem throni inclinant se Imperatori profunde.

In solennitatibus ponitur mensa Imperatori de exquisito electro, seu de auro examinato, distincta diamantibus, et nobis ignotis in comparabilibus gemmis, quandoque de christallo perspicuo, seu croceo, circumclusa auro cum gemmis: quandoque de Haematisto, quandoque de ebore candido, vel rubicundo: interdum de ligno artificiose combinato, quod descendit per flumina de Paradiso. Idem dicit Odericus.

Honestius, inquis, hoc te impensæ, quam in Corinthia pictasque tabulas effuderint. Vitiosum est ubique, quod nimium est. Quid habes, cur ignoscas homini armaria citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum, et inter tot millia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique?