1 - 10 a 15
Item, dixit se frequenter dixisse eisdem fratribus Hugoni et Ger. de Villaribus quod malum erat, quia predictus abusus servabatur in ordine, et quia recepciones non fiebant in publico; et ipsi responderunt quod oportebat eos predicta servare, quia erant de punctis ordinis qui non poterant inmutari sine magno Magistro et conventu suo ultramarino.
Itaque, cum de coelo ac stellis, et de solis ac lunas motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus sacrilegos fuisse satis emineret; cum ea non solum ignorata, sed etiam falsata, tam* vesana superbiæ vanitate diceret, ut ea tanquam divinæ personæ tribuere sibi niteretur.
Item, dixit predictum receptorem tunc dixisse eidem quod si aliquis ex fratribus ordinis eorum vellet cum eo commisceri carnaliter, et eum requireret, debebat hoc pati secundum puncta dicti ordinis. Item, dixit predictum receptorem dixisse eidem quod, secundum puncta ordinis, debebat eum osculari retro subtus zonam in squina; sed non fuit eum osculatus, quia remisit ei dictum osculum.
Item addidit quod illi qui errores contentos in dictis articulis sunt confessi, qui eciam fratres dicti ordinis appellantur, dixit se non credere fratres fuisse, nec in confessionibus suis vera dixisse; ymo credit ipsos et eorum singulos contra veritatem falsa dixisse et in caput suum mentitos esse.
Item, ad CVII-XI respondit se dixisse supra quod sciebat de contentis in ipsis articulis et aliud nesciebat, ut dixit, sed erat bene certus quod layci non poterant absolvere a peccatis. Item, ad CXIIII-XVII respondit se nescire quando errores inceperunt; credit tamen quod ante recepcionem suam dicti errores inceperunt, et quod fuerunt negligentes, ut supra deposuit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere contentas deposiciones in littera excellentissimi domini nostri summi pontificis vulgatas et publicatas in ejus sacro consistorio, factas esse per predictos qui fratres fuisse dicuntur ordinis dicti Templi; dixit tamen quod semper, salva excellencia et honore ejusdem domini nostri summi pontificis et ejus consistorii atque fratrum, predictos fratres Templi in dictis articulis contentos falso modo et contra veritatem illa que confessi sunt dixisse et confessos esse, cum hic qui loquitur nec sciat nec credat dictos errores vel de illis aliquem in dicto ordine Templi unquam fuisse patratos nec eciam nominatos.
Dixit insuper predictum preceptorem dixisse ei quod, si fratres indigerent lecto, acomodaret eis suum, et quod permiteret eos jacere cum eo. Requisitus quare non exierat dictum ordinem, ex quo habuerat tantam displicenciam, respondit quod pro eo quia juraverat servare consuetudines ordinis.
Paulus igitur in Patres Antiochiae congregatos hoc fere usus est dilemmate: «Nisi vocabulum vestrum Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sabellianismum sonat, id quod ego libenter suscipio;» unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum dixisse: «Si homoüsius est Christus, tres sunt substantiae in deitate,» et verum quod Hilarius, « Homoüsion Samosatenus confessus est.» Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut haeresis postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.
Interrogatus si in aliquo vult confiteri secundum veritatem et dicere verum esse quod forte negavit, respondet dicens se veritatem puram dixisse et in responsis a se velle persistere, cum omnia et singula falsa esse credat que in dictis erroribus et articulis sint expressa. Super aliis vero contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire, nisi tamen ea que supra testificatus est.
Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.