1 - 5 a 5
De *y* quod u Græcum falsò vocant. Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò *i* Græcum vocari, quum /u/ Græcorum non sit *i*, sed *u* illud exile crassæ diphthongo *ou* oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam videlicet maiores illos nostros de isto *i* Græco cogitasse, sed duplex /i/ vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum forma *ij*: quæ facilè postea in *y* degenerarit, & *u* Græcum vocari coepit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur. Sic etiam corrupta iampridem Græca pronuntiatione factum vt /u/ cum iota confundatur. Vsus autem istius duplicis *ij* fuit duntaxat post *ai* & *oi* diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab *i* incipientibus, puta *ia*, vel *ie*, aut triphtongis *iau* vel *ieu*, vt *plaije*: *aije*: *loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux*: in cuiusmodi dictionibus vitio scripturæ tripliciter vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore *i* eliso, acsi scriptum esset *joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e*. Alij, vt Aurelij, corruptissimè posterius *i* pronuntiant, vt consonantem, priore *i* expuncto, *a,: jo,je: io,jeux: lo,jal*: quas prolationes omnes constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe *plai,: ai,: pai,ier: pai,iement: ioi,: ioi,ieux: moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur*. Sic maiores nostri primas personas singulares præt. imper. tum indicatiui modi, vt *ai,moi,ie*, tum optandi, vt *ai,me,roi,*, enuntiabant, quod vsurpauit etiam Marotus Psalmo 23. nempe *vien,droi,ie*, & *craindroi,ie*, trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo *ie*, scribamus & efferamus *aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi*: sæpe etiam addito *s*, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ personæ singularis nota, nempe *aimois, aimerois, viendrois, craindrois*. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius qu