United States or Vatican City ? Vote for the TOP Country of the Week !
Item ab Ecclesia Sancti Sepulchri in orientem ad stadium cum dimidio habetur aedificium mirabile, ac pulchrum valde, quod templum Domini nominatur, quod constructum est in forma rotunda, cuius circumferentiae diameter habet 64 cubitos, et altitudo eius 126, et intrinsecus pro sustentatione aedificij, multi pilarij.
Nota, quilibet ignis soluit quolibet anno vnum balis pro tributo, quod valet vnum florenum cum dimidio, sed omnes famuli de domo vna pro vno igne computantur: summa ignium tributalium, octies centum millia. Reliqui vero Christiani mercatores, in isto vico non computantur. Copia est ibi victualium.