1 - 10 a 100
Facta autem fuit confessio seu deposicio hec a dicto fratre Johanne, juramento ab eodem prius, ut premittitur, prestito, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Guillelmo de Capella et Guillelmo de Boz ordinis Predicatorum de conventu Parisiensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.
Protestatus tamen fuit ante omnia quod non intendebat recedere a confessione per eum facta coram dicto domino Parisiensi episcopo, videlicet quod religio Templi bene et sancte ab inicio fuerat instituta, et confirmata Trecis auctoritate apostolica, beato Bernardo et multis prelatis et baronibus astantibus; et quamdiu fuit servata regula eis tradita, ordo bene profecit.
Postea dixit eidem testi et eciam dicto Toussanez quod si essent in loco in quo haberent penuriam lectorum, quod recolligerent alios fratres in lectis suis; sed non intellexerunt ipse testis et dictus Toussanez aliquid malum vel inhonestum ex dicto precepto.
Johannes dixit ut supra . De quibus.... Actum Valencie, in carreria publ. ante domum predict., testibus religioso viro dom. Johanne de Fueno alias de Tincto, canonico prioratus Sancti Felicis prope & extra muros Valencie, predicto d. Jacobo de Famionis & dicto Guil. Gaudilhonis..., & me Humberto Polleti, clerico de Valencia, notario auct. imper. publ. curieque Valencie jurato....
Interrogatus si aliqui alii erant presentes in dicto stabulo, dixit quod non, nisi predicti duo famuli et ipse testis.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo quod confessus est quod ille qui fratrem recipit in dicto ordine post receptionem suam incontinenti osculatur eum in ore tantum.
Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, excepto dicto Aymo de Pratemi, qui respondit quod non vult, nec potest, nec scit, et petit ecclesiastica sacramenta. Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Acta fuerunt hec predictis die et locis, presentibus dicto magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Injungebatur in ordine quod elemosinas et hospitalitatem debite observarent, et eas vidit convenienter in dicto ordine fieri et servari; et inhibebatur quod injuste non acquirerent ordini. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur.
Et elapsis octo diebus a dicta recepcione fratris Guillelmi de Chaloto, recepit, in capella domus Templi de Chaloto Regine, fratrem Johannem d'Anfergis servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente dicto preceptore et fratre Michaele de Cheynei gadrigario, deffuncto.