1 - 4 a 4
Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina clava, deiecit Leto: nihil illos Herculis arma nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Alcidae comes usque gravis dum terra labores praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus. tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas improbus, et nullo uiuere consilio. et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen aduersos cogor habere deos.
Milite nam tuo Drusus Genaunos, implacidum genus, 10 Breunosque velocis et arcis Alpibus impositas tremendis Deiecit acer plus vice simplici; Maior Neronum mox grave proelium Commisit immanisque Raetos 15 Auspiciis pepulit secundis, Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis, Indomitas prope qualis undas 20
Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum incidit neque recessit usquam, donec subvertit. Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.