United States or Laos ? Vote for the TOP Country of the Week !
Decurrit autem per quendam locum dictum Maron, ac secus stagnum quod diciter Mare Tyberiadis, ac subter montes Gylboe per amoenissima loca, atque in subterraneis meatibus per longum spacium se occultans tandem exit in planitie, quae dicitur Meldam, id est, forum, quod certis temporibus ibi Nundinae exercentur, et ad extremum se iactat in mare mortuum.
Ibique decurrit fluuius Sabbatayr, sic dictus quod diebus Sabbatis euidenter rapidius transit, quam alijs sex diebus. Postremo sciendum, quod terra promissionis in totali longitudine sui a Dan qui est sub Libano vsque ad Berseba in Austrum continet circiter centum, et 80. leucas Lombardicas, et ab Hierico in totali latitudine circiter 60.
In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctae sepulturae beatae, et gloriosae matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam per gradus 44. quod extrinsecus est vallis inculta per fluxum fortasse torrentis, seu per alios euentus propter Antiquitatem temporis. Ibique monstratur sepulchrum eius vacuum.
Word Of The Day