United States or Saint Kitts and Nevis ? Vote for the TOP Country of the Week !
His et ego sequar, et sponsus meus, Jesus Christus, et mihi miserae, ut spero, coronam aeternam dabit, quamvis eum non minus offendi ob debilitatem carnis ut Maria, et me sontem declaravi, cum insons sum. Fac igitur, ut valeas et ora pro me apud Deum et non apud Satanam, ut et ego mox coram Deo pro te orare possim. "MARIA S., captiva."
Quid? et te, pium patrem, pium servum Domini, ita Satanas sollicitavit, ut communionem facias cum inimicis meis, et non intelligas: in tali vita esse mortem, et in tali morte vitam? Scilicet si clementissimus Deus Mariae Magdalenae aliisque ignovit, ignovit, quia resipiscerent ob carnis debilitatem, et non iterum peccarent.
Word Of The Day