United States or Mexico ? Vote for the TOP Country of the Week !
Pro Lege Manilia, 22, 23. "Quem possumus imperatorem aliquo in numero putare, cujus in exercitu veneant centuriatus atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de republica cogitare, qui pecuniam ex aerario depromtam ad bellum administrandum, aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit?
Urbes jam locupletes ac copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur.... Quare etiamsi quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum conjugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur."
Word Of The Day