1 - 10 a 25
Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quæ cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum.
Atque hæc quidem de piscibus; jam ad stirpes transibo. Quæ quia paucæ sunt, longum negotium non facessent. De Scapo granorum paradysi. In eo scapo magna granorum copia est, ut in papavere, aut malo Granato. De Palmite.
Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, nec minor usus erit, quamvis Milesia magno vellera mutentur Tyrios incocta rubores: densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis. Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci saetasque comantis usum in castrorum et miseris velamina nautis.
Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.
Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: 'Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum, adfari extremum miserae data copia matri?
Hīs nūntiis litterīsque commōtus est Caesar. Duas legiōnes in citeriōre Gallia novas cōnscrīpsit. In interiōrem Galliam qui hās legiōnes dēdūceret Q. Pedium lēgātum mīsit. Ipse, cum prīmum pābuli cōpia esse inciperet, ad exercitum vēnit. Senones fīnitimi Belgis 5 erant. Ea quae apud Belgas geruntur cōgnōscunt Caesaremque de hīs rēbus certiōrem faciunt.
His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.
Idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo, sed oratoria virtute eminentissimus. |47| Nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillen legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes? |48| Adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur.
Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis, vel contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu, spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet plerunque , qui vitae, sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.
Namque etiam illud vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut hostes incendius terrerentur.