1 - 10 a 87
Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, propter illa que Magister et alii contra ipsum dicuntur fuisse confessi. Non obtulerat se ad defensionem ordinis.
Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in ordine in domibus in quibus fuit moratus. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in toto ordine. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta.
Ordinaciones facte per Magistrum cum conventu suo servate fuissent in ordine, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et illicita confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos.
Clam eorum capitulia tenebantur, celebrata prius in generalibus capitulis missa de Sancto Spiritu, et facto sermone per aliquem religiossum in loco in quo debebat capitulum teneri, et perquerebantur camere, et providebatur quod nullus qui non esset de ordine posset audire ea que agebantur in capitulis; et quodquod per magnum Magistrum cum conventu ordinabatur ultra mare servabatur citra mare in ordine, nec credit aliquem vivere qui dictos errores introduxerit in ordine, et credit grandia scandala propter predicta contra ordinem esse exorta.
Item, ad CXII et CXIII respondit de credulitate et auditu, dici et se credere vera esse quod totus ordo tenebatur servare illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat.
Credit quod totus ordo servasset ordinata per Magistrum cum conventu, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.
Item, dixit se frequenter dixisse eisdem fratribus Hugoni et Ger. de Villaribus quod malum erat, quia predictus abusus servabatur in ordine, et quia recepciones non fiebant in publico; et ipsi responderunt quod oportebat eos predicta servare, quia erant de punctis ordinis qui non poterant inmutari sine magno Magistro et conventu suo ultramarino.
Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat.
Audivit dici quod clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.