United States or Vatican City ? Vote for the TOP Country of the Week !


Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesa cecidisset abiegna ad terram trabes, Neve inde navis inchoandae exordium Coepisset, quae nunc nominatur nomine Argo, quia Argivi in ea dilecti viri Vecti petebant pellem inauratam arietis Colchis, imperio regis Peliae, per dolum: Nam nunquam era errans mea domo ecferret pedem Medea, animo aegra, amore saevo saucia.

Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem.

Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens ilium lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!

-Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesa accidisset abiegna ad terram trabes, Neve inde navis inchoandae exordium Coepisset, quae nunc nominatur nomine Argo, quia Argivi in ea dilecti viri Vecti petebant pellem inauratam arietis Colchis, imperio regis Peliae, per dolum. Nam nunquam era errans mea domo efferret pedem Medea, animo aegra, amort saevo saucia.