1 - 6 a 6
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, caelum ac terras qui numine torquet; ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat?
Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt.
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso testor utrumque caput -celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor.
Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
Tum fatis debitus Arruns velocem iaculo et multa prior arte Camillam circuit et quae sit fortuna facillima, temptat. Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.