81 - 87 a 87
Postea dixit ei quod, secundum puncta dicti ordinis, non poterat nec debebat negare corpus suum fratribus ordinis cum eo volentibus carnaliter commisceri, nec ipsi se ei; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit, nec credit quod fratres ordinis committerent inter se peccatum predictum.
Quo instructo quot Pater noster pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt, nullo illicito dicta die facto vel dicto. Non tamen abnegavit Deum nec crucem. Post que dictus miles dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret.
Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano et in umbilico, et fuit eum osculatus in locis predictis in carne nuda. Dixit eciam ei quod carnaliter poterat commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret.
Item, requisitus super XL-XLV articulis, quod fratres poterant carnaliter commisceri, respondit quod non credebat, nec sciebat, nec audiverat dici, existens in ordine, contenta in dictis articulis esse vera.
Subsequenter dixit ei quod secundum dicta puncta poterat aliis fratribus carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret, nec quod in recepcionibus aliorum fratrum intervenirent alia illicita, sed ista duntaxat. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat.