1 - 4 a 4
Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis; semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo.
At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae: non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes.
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. Exim se cuncti divinis rebus ad urbem perfectis referunt.
At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas; atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.