1 - 10 a 12
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
His ægrum visis adeunt, mandata ferentes, 170 Legati, patriæque extrema pericula pandunt: Massyla ut ruerint arma, ut cervice catenas Regnator tulerit Libyæ, letoque negato, Servetur nova pompa Jovi: Carthago laboret Ut trepidi Hasdrubalis, qui rerum agitarit habenas, 175 Non una concussa fuga: se, triste profatu, Vidisse, arderent quum bina in nocte silenti Castra, et luceret sceleratis Africa flammis.
Ipse omnem longo decedere circo infusum populum, et campos iubet esse patentes. Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus. omnibus in morem tonsa coma pressa corona; cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro; pars levis umero pharetras; it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri.
Da famæ, da, Musa, virum, cui vincere bina Concessum castra, et geminos domitare furores. «Fervida si nobis corda, abruptumque putassent Ingenium Patres, et si clamoribus, inquit, 220 Turbari facilem mentem; non ultima rerum, Et deplorati mandassent Martis habenas. Stat pensata diu belli sententia; vincam Servare invitos, urgentesque ultima fata.
Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant.
His mixti Nepesina cohors, Æquique Falisci, Quique tuos, Flavina, focos, Sabatia quique 490 Stagna tenent, Ciminique lacum, qui Sutria tecta Haud procul, et sacrum Phœbo Soracte frequentant. Spicula bina gerunt; capiti cudone ferino Sat cautum: Lycios damnant hastilibus arcus.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naves; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Instauratorem anatomes consulite Vesalium, hujus aemulos Eustachium et Fallopium; tum immortales inventis Harvaeum et Malpigium; et hos, qui singuli novis antiqua emendarunt Asellium, Pecquetum, Bartholinum, Dathirium, Bellinum, Glissonium, Wharthonum et Willisium; his jungite juxta leges mechanicas anatomicos Lealem et Louwerum, quique in abditissima penetrarunt, Hokium, Pouwerum, Leeuwenhoekium, deprehensuri estis omni arte, omni artis adjumento bina, quae dixi, nec inventa alia.
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.