United States or Dominica ? Vote for the TOP Country of the Week !
Septimus hic situs est Henricus gloria regum Cunctorum, ipsius qui tempestate fuerunt; Ingenio atque; opibus gestarum et nomine rerum, Accessere quibus naturae dona benignae: Frontis honos facies augusta heroica forma, Junctaque ei suavis conjux per pulchra pudica, Et faecunda fuit; felices prole parentes, Henricum quibus octavum terra Anglia debet. Under the figure of the king.
Si quis invisum Cereri benignae Me putat germen, vehementer errat; Illa me in partem recipit libenter Fertilis agri. Meque frumentumque simul per omnes Consulens mundo Dea spargit oras; Creseite, O! dixit, duo magna susten- tacula vitae. Carpe, mortalis, mea dona laetus, Carpe, nec plantas alias require, Sed satur panis, satur et soporis, Caetera sperne.
Word Of The Day