1 - 6 a 6
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum. Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet.
Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, qui vocat.
QVID iuuat ornato procedere, uita, capillo et tenuis Coa ueste mouere sinus? aut quid Orontea crinis perfundere murra,. teque peregrinis uendere muneribus; naturae decus mercato perdere cultu, nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tua est medicina figurae: nudus Amor formae non amat artificem. aspice quos summittat humus formosa colores; ut ueniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha uias. litora natiuis persuadent picta lapillis, et uolucres nulla dulcius arte canunt. non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Hilaira soror; non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus; nec Phrygium falso traxit candore maritum auecta externis Hippodamia rotis: sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis. non illis studium uulgo conquirere amantis: illis ampla satis forma pudicitia. non ego nunc uereor ne sim tibi uilior istis: uni si qua placet, culta puella sat est; cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniam libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia uerbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerua probat. his tu semper eris nostrae gratissima uitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae.
Aspice -namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis iussa time, neu praeceptis parere recusa: hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum.
Aspice, corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit! Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat. Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis. L. QUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?