United States or Finland ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem incursaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora.
Jam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac judicia poscerent, gravis, intentus, severus, et saepius misericors; ubi officio satisfactum, nulla ultra potestatis persona: tristitiam et arrogantiam et avaritiam exuerat: nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit.
Word Of The Day