United States or Cambodia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Tu etiam quae non sint futura, posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id nunquam futurum sit: neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quamquam id millesimo ante anno Apollinis Oraculo editum esset.... Placet Diodoro, id solum fieri posse, quod aut verum sit, aut verum futurum sit: qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit; et quicquid fieri possit, id aut esse jam, aut futurum esse: nec magis commutari ex veris in falsa ea posse quae futura sunt, quam ea quae facta sunt: sed in factis immutabilitatem apparere; in futuris quibusdam, quia non apparent, ne inesse quidem videri: ut in eo qui mortifero morbo urgeatur, verum sit, hic morietur hoc morbo: at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo tanta vis morbi non appareat, nihilominus futurum sit.
Hic apparet in bona altitudine polus Antarcticus, et incipit modo apparere in alta Lybia, ita quod in alta AEthiopia eleuatur octodecim gradibus, prout ipse prohaui Astrolabio. Ad meridiem terrae Lamori est Insula bona, Sumebor, cuius gentes reputant se nobiliores alijs, signantes se in facie certo cauterio. Isti semper guerras geerunt contra praefatus gentes nudas de Lamory.
Word Of The Day