1 - 10 a 11
Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis , nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim.
Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis. Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, certatim largos umeris infundere rores: nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi.
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo obicit et noto naris contingit odore, ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis.
Insequitur sublime ferens nigrantibus alis Abruptum Boreas ponti latus: intonat acer Discordi flatu, et partem rapit æquoris, Eurus. 250 Hinc rupti reboare poli, atque hinc crebra micare Fulmina, et in classem ruere inplacabile cælum. Consensere ignes, nimbique, et fluctus, et ira Ventorum, noctemque freto inposuere tenebræ.
Thracius hos Boreas scopulos inmitia regna Solus habet, semperque rigens nunc litora pulsat, Nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes; Atque ubi se terris glaciali fundit ab Arcto, 590 Haud ulli contra fiducia surgere vento. Vorticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant Æquora, et injecto conduntur gurgite montes: Jamque volans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit.
Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens: Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis 510 Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem. Nec Latius vallo miles debere salutem Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.
Hunc primo levis hasta Themillae strinxerat: ille manum proiecto tegmine demens ad volnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum.
Interdum adverso glomeratas turbine Corus In media ora nives fuscis agit horridus alis: Aut rursum inmani stridens avulsa procella 525 Nudatis rapit arma viris, volvensque per orbem Contorto rotat in nubes sublimia flatu.