1 - 3 a 3
Ut tradit Herodotus (III 131), Democedes Aeginae munus publicum suscepit ἀσκευής περ ἐὼν [καὶ ἔχων οὐδὲν] τῶν ὅσα περὶ τὴν τέχνην ἐστὶ ἐργαλήια (St.). Medicus igitur publicus aetate superiore quibus ad artem exercendam opus erat sibi ipse praestitisse videtur. Itaque ipse etiam medicinam (τὸ ἰατρεῖον vel ἐργαστήριον) sibi instruxit. Fuit autem to τὸ ἰατρεῖον habitatio medici, cuius unum aut complura membra arti factitandae destinata et reservata erant (cf. Littré V 25 sq.). Aetate inferiore proprium adeo aedificium instruebatur, sicut ἐργαστήρια Tyranni Magnetis medici instructa in vico Cadyia (nr. 40 vs. 21 sqq.): δεδόσθαι δὲ αὐτῷ ἀτέλειαν πάντων <δὲ> τῶν τελῶν ὧν κατεσκεύακε ἐργαστηρίων ἐπὶ τῆς χώρας ἧς κώμη Καδυίη (cf. Pollux IV 177: καὶ τὸ ἐργαστήριον ἰατρεῖον). Quam in medici officinam aegroti si poterant veniebant, ut medicum consulerent, hic tractabantur, cum omnia adessent instrumenta, hic ab medico remedia parata accipiebant (cf. Plato Leg. I 646c: τοὺς εἰς τὰ ἰατρεῖα αὐτοὺς βαδίζοντας "ἐπὶ φαρμακοποσίαν" κτλ.). Sed qui affecti erant morbis tam gravibus, ut ire non possent, in medicina remanebant, donec refecti sunt, ita ut τὸ ἰατρεῖον fortasse inde a quarto vel tertio a. Chr. saeculo esset etiam νοσοκομεῖον. Quod inter alia declarare videtur Plaut. Men. V 5 vs. 43 sqq.; ubi dicit medicus: ad me face uti deferatur (sc. aegrotus. vs. 45), elleborum potabis faxo aliquos viginti dies (vs. 47), imo ego ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est . Sed quae in medicina facienda erant, medicus non solus exsequebatur, sed discipuli atque medici servi adiuvabant eorumque optimi negotia eius procurabant, cum domum visitatu aegrotos reliquisset. De discipulis autem testimonium legitur apud Aeschin. in Timarch. §40: οὗτος γὰρ πρῶτος πάντων μέν, ἐπειδὴ ἀπηλλάγη ἐκ παίδων, ἐκάθητο ἐν